Non uideo doctissimorum responsorum aceruos hic congestos, ideo ipse respondeo. usus sum computatrice aliena, quae meos characteres Sericis mutauit. uidete tamen unicum, quod legitur, esse uocabula Latina: resistere scilicet linguam aeternam cuiuis rei noxiae. scripsi uero, nisi me fallit, hoc:
Действительно, многие авторы не латинизировали своих фамилий, но в тех случаях, когда это происходило, русские фамилии на -ов -ев получали окончания -ovius -evius. Сотни примеров такого рода даёт ботаническая и зоологическая номенклатура, напр. Kirpicznikovii, Komarovii etc. (в род. падеже).
Multos quidem saeculis a XVIII ad XX scriptores nostrates nomina sua barbara reliquisse uerum est, ii tamen, qui Latiniorem formam nominibus suis dabant, pro nostris -ev -ov Latina -euius -ouius posuerunt, quarum appellationum sescenta exempla praebent rerum naturalium peritorum nomina uelut Kirpicznikouii, Komarouii et quae sunt eiusdem generis (casu plerumque genetiuo).