Fabricius_ genius loci
Количество сообщений : 310 Дата регистрации : 2006-11-10
| Тема: De INTERRETE et LEPORIBUS Чт Авг 23, 2007 1:03 pm | |
| De INTERRETE et LEPORIBUS fabula Lepores ferae sunt specie miti atque amabili, sed natura eorum nimia voracitate notatur. nam olera omnia quae inveniunt incredibili celeritate comesse solent, quo non contenti etiam arbores dentibus acutissimis rodunt. ad hanc pestem depellendam retia filis ferreis conserta paravi et interretia circum hortulum meum construxi. interrete confecto valde gaudebam, leporibus autem id dolori ac detrimento erat. perroserint auriti libenter interretia, tamen id facere nequeunt, quod interretis fila durissima sunt. | |
|