QVOD BONVM FAVSTVM FELIX FORTVNATVMQVE SIT
Academiae Moscouiensis Elisabetanae Lomonosouianae Vtriusque Linguae Grammatici
Georgio SICALINO Anatolii f. Collegae Honoratissimo
salutem quam plurimam dicunt
atque VIGINTI ANNOS ab ipso in libris lexicisque quam maxime necessariis atque doctis mira cum cura edendis, scholis doctissimis praebendis, alumnis ad artes bonas instruendis PERACTOS
et SEXAGINTA ANNOS in studiis litterarum prouehendis, doctrina profundissima comparanda, humanitate quam latissime propaganda COMPLETOS,
DVPLICEM scilicet ANNVM IVBILAEVM, imo corde gratulantur exoptantque,
ut eadem qua soles strenuitate opera tua magnificentissima pergas, ut gymnasium tuum domusque editoria floreant, ut amicitiamque quae nobis tecum antiquitus insita est colas, praecipue uero ut ualetudine pancratica (cuius gratia Plato ille tuus nomen accepisse fertur) fruaris ac uigeas.
Pauci praeterea uersus amicitiae signum adiciuntur.
Iam omnes fines clauduntur imbribus atris:
instat hiems, Boreas gelidus bacchatur ab Arcto.
Vir tamen egregius apparuit luminis instar,
qui referet nobis Saturni regna refecta.
Iure etenim sortem nomenque accepit ab ortu:
munere nam agricolae doctrinae semina spargit.
Ter iam uicenos compleuit laboribus annos,
tertia pars quorum Musaeae dedita sedi.
O uir magne, tuum crescat felix opus illud
discipulique benigno praeceptore fruantur.
Semper honos nomenque tuum laudesque manebunt,
Semper tuos circum gratosque uidebis amicos.
Dabatur Moscouiae a.d. IX K. Oct.