SEPTIMONTIVM
Вы хотите отреагировать на этот пост ? Создайте аккаунт всего в несколько кликов или войдите на форум.
SEPTIMONTIVM

Форум по классической филологии.
 
ФорумПоискПоследние изображенияРегистрацияВход

 

 SCHAPKA-USCHANKA Latine quo nomine gaudeat

Перейти вниз 
Участников: 5
АвторСообщение
Scatebranus
spectator



Количество сообщений : 121
Localisation : Moscouia
Дата регистрации : 2006-10-23

SCHAPKA-USCHANKA Latine quo nomine gaudeat Empty
СообщениеТема: SCHAPKA-USCHANKA Latine quo nomine gaudeat   SCHAPKA-USCHANKA Latine quo nomine gaudeat Icon_minitimeЧт Дек 21, 2006 11:15 am

Cum tandem bono caelo utamur atque hieme frui coeperimus, huius rei usus denuo coeptus est. et quidem hodie, cum has res Latine, ut solemus, cum alumno quodam satis urbano tractauimus, uidimus urgentissima uocabuli absentia nos in hac condicione premi. nimirum quod sciam nostrates tantum ciues hac re utuntur, itaque frustra in lexicis extraneis id quaeramus. praeterea satis recens est ut in lexicis Rutenicis uetustioribus nondum appareret; quamquam pro certo habeo, Ciceronem, si in Rutenia nostra uiueret, sine dubio hoc capitis indumento usurum esse, quod a maioribus traditum sit optimeque rebus nostris quadret.
Вернуться к началу Перейти вниз
http://www.philol.msu.ru/rus/kaf/classic/scatebr.html
miram




Количество сообщений : 40
Дата регистрации : 2006-10-23

SCHAPKA-USCHANKA Latine quo nomine gaudeat Empty
СообщениеТема: Re: SCHAPKA-USCHANKA Latine quo nomine gaudeat   SCHAPKA-USCHANKA Latine quo nomine gaudeat Icon_minitimeЧт Дек 21, 2006 5:16 pm

galerus auritus?
Вернуться к началу Перейти вниз
Scatebranus
spectator



Количество сообщений : 121
Localisation : Moscouia
Дата регистрации : 2006-10-23

SCHAPKA-USCHANKA Latine quo nomine gaudeat Empty
СообщениеТема: Re: SCHAPKA-USCHANKA Latine quo nomine gaudeat   SCHAPKA-USCHANKA Latine quo nomine gaudeat Icon_minitimeПт Дек 22, 2006 7:02 am

Fefelli re uera lectores, cum dicerem prorsus a lexicis hanc rem abesse; inuenitur uerbi gr. ap. Dryantem (qui et Eichenseer) in lexico eius imaginibus praedito "mitella pellicea", imago uero proxime ad id quod quaerimus accedit. nullo tamen modo "mitella" pro SCHAPKA accipi potest, cum "mitra" idem fere sit quod OBRUCZ (res uiginti fere annis ante notissima, nunc obsoleta), i. e. cuiusuis materiae taenia satis angusta ad ligandum crinem a mulieribus adhibita, "mitella" uero rem eandem sed minorem significare debeat.
Вернуться к началу Перейти вниз
http://www.philol.msu.ru/rus/kaf/classic/scatebr.html
admirator




Количество сообщений : 11
Дата регистрации : 2006-12-22

SCHAPKA-USCHANKA Latine quo nomine gaudeat Empty
СообщениеТема: Re: SCHAPKA-USCHANKA Latine quo nomine gaudeat   SCHAPKA-USCHANKA Latine quo nomine gaudeat Icon_minitimeПт Дек 22, 2006 3:28 pm

galerus scatebranicus! Very Happy Wink
Вернуться к началу Перейти вниз
Fabricius_
genius loci
Fabricius_


Количество сообщений : 310
Дата регистрации : 2006-11-10

SCHAPKA-USCHANKA Latine quo nomine gaudeat Empty
СообщениеТема: Re: SCHAPKA-USCHANKA Latine quo nomine gaudeat   SCHAPKA-USCHANKA Latine quo nomine gaudeat Icon_minitimeПн Янв 01, 2007 3:13 pm

admirator пишет:
galerus scatebranicus!
Optime! sed usus ille Scatebrani non omnibus notus est cat
Вернуться к началу Перейти вниз
Scatebranus
spectator



Количество сообщений : 121
Localisation : Moscouia
Дата регистрации : 2006-10-23

SCHAPKA-USCHANKA Latine quo nomine gaudeat Empty
СообщениеТема: Re: SCHAPKA-USCHANKA Latine quo nomine gaudeat   SCHAPKA-USCHANKA Latine quo nomine gaudeat Icon_minitimeВт Янв 09, 2007 8:37 am

Nomina propria non duco esse recipienda (nisi antiqua fortasse).

Pedibus tamen in Miram sententiam eundum puto: "galerus auritus" prorsus cum usu antiquo congruit, cum "galerus" (haec forma ap. Varronem, e. g. ap. Gell. X 15, 32) est re uera capitis indumentum ex pellibus factum, quod nonnumquam pro galea uel casside usurpabatur (ut ap. Verg. Aen. VII 689), ut aetate recenti Mongoli aliique populi simillimis indumentis pro galeis utebantur; adi. "auritus" autem non modo proprio sensu, uerum etiam translate legitur, uelut ap. Plin. n. h. X 136 (ubi significat "auris forma praeditus") aut ap. Pall. I 42, 1 (ubi idem est quod "ansatus"). optime fictum esse uidetur.
Вернуться к началу Перейти вниз
http://www.philol.msu.ru/rus/kaf/classic/scatebr.html
Talpa
censor
Talpa


Количество сообщений : 299
Дата регистрации : 2006-10-23

SCHAPKA-USCHANKA Latine quo nomine gaudeat Empty
СообщениеТема: Re: SCHAPKA-USCHANKA Latine quo nomine gaudeat   SCHAPKA-USCHANKA Latine quo nomine gaudeat Icon_minitimeСр Янв 10, 2007 11:14 am

galerum, puto, Scatebranicum nullius iam Catonis seueritas eradicare ac memoria populorum detergere poterit rendeer
Вернуться к началу Перейти вниз
http://grammatici.narod.ru/
 
SCHAPKA-USCHANKA Latine quo nomine gaudeat
Вернуться к началу 
Страница 1 из 1
 Похожие темы
-
» UMO Latine
» FOTOAPPARAT Latine
» OTSTRANJoNNOST' Latine.
» Quo modo HIPPIE Latine
» Quo modo PIONERSKIJ LAGER' Latine

Права доступа к этому форуму:Вы не можете отвечать на сообщения
SEPTIMONTIVM :: incorruptus sermo-
Перейти: