Quod sciam, res ipsa inter omnia Latinitatis recentissimae lexica memoratur tantum in Eggeri Lexico recentis Latinitatis, tomo 1 (i. e. anno 1992), ubi in uoce "hippy" dicitur "uide anticonformista", in uoce uero "anticonformista" uidemus "conformitatis osor". non optima locutio est, si quidem conformitatis uocabulum apud antiquos omnino non legitur.